"350
T. LIVII [U. C. 548. A.C.204.J
serpinac, de cuius sanctitate templi credo aliquam fumam ad vos pervenisse Pyrrhi bello: qui quum, c.vSicilia rediens, Locros classe praeterveheretur, interalia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatemnostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpi-nae, intactos ad eam diem, spoliavit: atque itas pecu-nia in naves imposita, ipse terra est profectus. Quiiergo evenit, Patres conscripti? Classis postero diefoedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quaesacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectaesunt. Qua tanta clade edoctus tandem deos esse su-perbissimus rex, pecuniam omnem conquisitam in the-sauros Proserpinae referri iussil: Nec tamen illi un-quam postea prosperi quicquam evenit: pulsusque Ita-lia, ignobili atque inhonesta morte, temere nocte in-gressus Argos, occubuit. Haec quum audisset lega-tus vester, tribunique militum, et mille alia, quae nonaugendae religionis causa, sed praesentis deae numinesaepe comperta nobis maioribusque nostris, refere-bantur ; ausi sunt nihilo minus sacrilegas admoveremanus intactis illis thesauris, et nefanda praeda seipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.Quibus, per vos fidemque vestram, Patres conscripti,priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia, ne-que in Africa quicquam rei gesseritis ; ne, quod pia-culum commiserunt, non suo solum sanguine, sedetiam publica clade luant. Quanquam ne nunc qui-dem, Patres conscripti, aut in ducibus, aut in milili-Ims vestris cessat ira deae. Aliquoties iam inter se si-gnis collatis concucurrerunt. Dux alterius partisPle-tninius,alterius duo tribuni militum erant : nonacriuscum Carthaginiensibus, quam inter se ipsi, ferro di-micaverunt : praebuissenlque occasionem furore suoLocros recipiendi Hannibali, ni accitus ab nobis Sci-pio intervenisset. At, hercule, milites contactos sa-crilegio furor agitat: in ducibus ipsis puniendis nui-