Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
338
Einzelbild herunterladen
 

338 T. LIVII [U. C.54 7 . A. C. 2d5.]

hil omnium, quae inopi invisas opes potentioris fa-ciunt, praetermissum in oppidanos est ab duce, auta militibus: in corpora ipsorum, in liberos, in con-iuges infandae contumeliae editae. Nam avaritia nesacrorum quidem spoliatione abstinuit: nec alia mo-do templa violata, sed Proserpinae etiam, intactiomni aetate, thesauri; praeterquam quod a Pyrrho,qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias retu-lit, spoliati dicebantur. Ergo sicut ante regiae na-ves, laceratae naufragiis, nihil in terram integri,praeter sacram pecuniam deae, quam asportabant,extulerant; tum quoque alio genere cladis eademilla pecunia omnibus contactis ea violatione templifurorem obiecit, atque inter se ducem in ducem, mi-litem in militem rabie hostili vertit.

IX. Summae rei Pleminius praeerat: militumpars sub eo, quam ipse ab Rhegio abduxerat, parssub tribunis erat, llapto poculo argenteo ex oppi-dani domo Pleminii miles fugiens, sequentibus, quo-rum erat, obvius forte Sergio etMatieno tribunis mi-litum fuit. Cui quum iussu tribunorum ademptumpoculum esset, iurgium inde et clamor,pugnapostre-mo orta inter Pleminii milites, tribunorumque; utsuis quisque opportunus advenerat., multitudine si-mul ac tumultu crescente. Victi Pleminii militesquum ad Pleminium, cruorem ac vulnera ostentan-tes, non sine vociferatione atque indignatione con-currissent, probra in eum ipsum iactata in iurgiisreferentes; accensus ira domo sese proripuit, voca-tosque tribunos nudari, ac virgas expediri iubet.Dum spoliandis iis (repugnabant enim, militemqueimplorabant) tempus teritur, repente milites, fero-ces recenti victoria, ex omnibus locis, velut adver-sus hostes ad arma conclamatum esset, concurre-runt. Et, quum violata iam virgis corpora tribuno-rum vidissent, tum vero in multo impotentiorem