Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
337
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XXIX. Cap. 7. 8. [U.C.54 7 . A.C.2o5.J 337

muniit. Classis Romana a Messana Locros, aliquothoris (lie superante, accessit: expositi omnes e na-vibus, et autc occasum solis urbem ingressi sunt.Postero die coepta ex arce a Poenis pugna: et Han-nibal, iam scalis aliisque omnibus ad oppugnatio-nem paratis, subibat muros: quum repente in eum,nihil minus quam tale quicquam timentem,patefactaporta erumpunt Komani. Ad ducentos, improvidosquum invasissent, occidunt: ceteros Hannibal, utconsulem adesse sensit, in castra recipit; nuntioquemisso ad eos, qui in arce erant, ut sibimet ipsi con-sulerent, nocte motis castris abiit. Kt qui in arceerant, igni iniecto tectis, quae tenebant, ut is tumul-tus hostem muraretur, agmen suorum fugae similicursu ante noctem assecuti sunt.

VIII. Scipio, ut et arcem relictam ab hostibus etvacua vidit castra, vocatos ad concionem Locrensesgraviter ob defectionem incusavit: de auctoribussupplicium sumpsit, bonaque eorum alterius factio-nis principibus, ob egregiam fidem adversus Huma-nos, concessit. Publice nec dare, nec eripere se quic-quam Locrensibus, dixit. Romam mitterent legatos:quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habi-turos. Illud salis scire, etsi male de populo Romanomeriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis fu-turos, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.Ipse, Q. Pleminio legato praesidioque, quod arcemceperat, ad tuendam urbem relicto, eum quibus ve-nerat copiis, Messanam traiecit. Ita superbe et cru-deliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus postdefectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniuriasnon aequo modo animo pati, sed prope lubenti pos-sent. Verum enim vero tantum dominius Hamil-carem praesidii praefectum, tantum praesidiarii mi-lites Romani Poenos scelere atque avaritia supera-verunt, ut non armis,sed vitiis videretur certari. NiT. Liv. Tom. III. . Y