Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
333
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXIX.C ap. 4.5. [U-C.547.A C.3o5.] 333

rore Scipionem retinerent: ad Magonem non legatimodo, sctl viginti quinque naves longae, sex milliapeditum, octingenti equites, septem elephanti, adhoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibusfretus propius urbem Romanam exercitum admoie-' ret, coniungeretquc se Hannibali. Haec Carthagineparabant agitabantque. Ad Laelium praedas ingen-tes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masi-nissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibuspaucis venit. Is segniter rem agi ab Scipione questus,quod tum non iam exercitum in Africam traiccisset,perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finiti-mis bellis, quem incertum haerere; si spatium ad sua,ut velit, componenda detur, nihil sincera fide cum lio- manis acturum. Hortaretur, ac stimularet Scipio-nem, ne cessaret. Se, quanquam regno pulsus esset,cum haud contemnendis copiis affuturum peditumequitumque. Nec ipsi Laelio morandum in Africaesse. Classem credere profectam a Carthagine, cum,qua, absente Scipione, non satis lutum esse contrahii certamen.

' V. Ab hoc sermone dimisso Masinissa, Laeliuspostero die naves praeda onustas ab Hippone solvit,revcctusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioniexposuit. Iisdem ferine diebus naves, quae ab Car-thagine ad Magonem missae erant, inter Albingau-nos Ligures Genuamque accesserunt. In iis locistum forte Mago tenebat classem: qui, legatorum au-ditis verbis, iuhentium exercitus quam maximos com-parare, extemplo Gallorum et Ligurum (namqueutriusque gentis ingens ibi multitudo erat) conci-lium habuit. Kt missum se ad eos vindicandos in li-bertatem, ait, et, ut ipsi cernant, milii sibi ab domopraesidia: sed, quantis viribus, quanto exercitu idbellum geratur, in eorum potestate esse. Duos e.xercitus Romanos, unum in Gallia, alterum in Etruria