332
T. LIVI! [U. C. 5i 7 . A. C. 2o5.]
laretur, satis gnari, omnia in maius, metu augente,accipiebant. Itaque primo terror pavorque, deinmaestitia animos incessit: lautum for lunam mutasse,ut, qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana ha-buissent victores, slralisque tot hostium exercitibus ,omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditio-nem accepissent; ii, verso Marte, Africae populatio-nes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequa-quam pari ad patienda ea robore, ac Romani fuissent.Illis Romanam plebem, illis Latium juventutem prae-buisse; maiorem semper frequenlioremque pro totcaesis exercitibus subolescentem. Suam plebem im-bellem in urbe, imbellem in agris esse: mercede parariauxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobiliatque infida. Iam reges, Syphacem post colloquiumcum Scipione alienatum; Masinissam aperta defe-ctione infestissimum hostem : nihil usquam spei, nihilauxilii esse. Sec Magonem ex Gallia movere tumul-tus quicquam, nec coniungere sese Hannibali: etHannibalem ipsum iam et fama senescere, et viribus.
IV. In hacc deflenda prolapsos ab recenti nuntioanimos rursus terror instans revocavit ad consultan-dum, quonam modo obviam praesentibus periculisirctur. Delectus raptim in urbe agrisque haberi pla-cet, mittere ad conducenda Afrorum auxilia, munireurbem, frumentum convehere, tela, arma parare, in-struere naves ac mittere ad Hipponem adversus Ro-manam classem. Iam haec agentibus nuntius tan-dem venit, Laelium, non Scipionem, copiasque, quan-tae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas;summae belli molem adhuc in Sicilia esse. Ita respi-ratum, mittique ad Syphacem legationes, aliosqueregulos, firmandae societatis causa, coeptae. AdPhilippum quoque missi, qui ducenta argenti talentapollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiiceret.Missi et ad duos imperatores in Italiam, ut omui ter-