L t r. XXIX. C A P. 2, 3. [U. C. 54 7 . A . C. 205.] 331
pta, pluresque caesi, quia equos conscendendi equi-tibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriterinstiterunt llomani: nec ante abscessum est, quamcastris quoque exuerunt hostem. Tredecim milliaHispanorum caesa eo die, octingenti ferine capti.Humanorum sociorumque paullo amplius ducenti,maxime in laevo cornu, ceciderunt. Pulsi castrisllispani, aut qui ex proelio effugerant, sparsi primoper agros, deinde in suas quisque civitates redierunt.
111. Tum a Mamlonio evocati in concilium, con-questique ibi clades suas, increpitis auctoribus belli,legatos mittendos ad arma tradenda deditionemquefaciendam consuerunt. Quibus, culpam in auctorembelli lndibilem, ceterosque principes, quorum plcri-que in acie cecidissent, conferentibus, tradentibus-que arma, et dedentibus sese, responsum est: Iu de-ditionem ita accipi eos, si Mandonium ceterosque belliconcitores tradidissent vivos: sin minus, exercitus sein agrum Ilergetum Ausclanorumque, et deincepsaliorum populorum ducturos. Haec dicta legatis, re-nuntiataque in concilium. Ibi IVIandonius ceteriqueprincipes comprehensi et traditi ad supplicium. Hi-spaniae populis reddita pax: stipendium eius anniduplex et frumentum sex mensium imperatum, saga-que et togae exercitui, et obsides ab triginta fermepopulis accepti. Ita Hispaniae rebellantis tumultu,haud magno motu, intra paucos dies concito et com-presso, in Africam omnis terror versus. C. Laeliusnocte ad Hipponem Hegium quum accessisset, luceprima ad populandum agrum sub signis milites so-ciosque navales duxit. Omnibus, pacis modo incu-riose agentibus, magna clades illata: nuntiique tre-pidi Carthaginem terrore ingenti complevere, clas-sem Komanem Scipionemqueimperatorem (et famafuerat iam in Siciliam transgressum) advenisse. Necquot naves vidissent, nec quanta manus agros popu-