330
T. LIVII [C. C.. 5' 17 . A. 0. 205 .]
Komanis aciem ostendere. Medii Ausetani erant:cornua dextrum 'lergetes, laevum ignobiles tenebantHispani populi. Inter cornua et mediam aciem in-tervalla patentia satis late fecerant: qua equitatum,ubi tempus esset, emitterent. Et Romani, more suoexercitum quum instruxissent,id modo hostium imi-tati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti re-linquerent vias. Ceterum Lentulus , ei parti usumequitis fore ratus, quae prior in dehiscentem inter-vallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Corneliotribuno militum imperat, equites per patentes in ho-stium acie vias permittere equos iubeat: ipse, coeptaparum prospere pedestri pugna, tantum moratus,dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cor-nu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decimamlegionem ex subsidiis in primam aciem firmamen-tum ducit; postquam aequata ibi pugna est, ad I,.Manlium, inter prima signa hortantem, ac subsidia,quibus res postulabat loris, inducentem, venit. In-dicat tuta ab laevo cornu esse: iam missum ab scCornelium Servium procella equestri hostes circum-fusurum. Vix haec dicta dederat, quum Romaniequites, in medios invecti hostes, simul pedestresacies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viamimmittendi equos clauserunt. Itaque, omissa pugnaequestri, ad pedestrem Hispani descenderunt. Ro-mani imperatores, ut turbatos hostium ordines, ettrepidationem pavoremque, et fluctuantia videruntsigna, hortantur, orant milites, ut perculsos invadant,neu restitui aciem patiantur. Non sustinuissent taminfestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibiliscum equitibus ad pedes degressis ante prima signapeditum se obiecisset. Ibi aliquamdiu atrox pugnastetit. Tandem postquam ii, qui circa regem, semi-necem restantem, deinde pilo terrae allixum, pugna-bant, obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coc-