Lm. xxvm. Cap. 42.43. [U.C.547. A.C.ao5.] 317
et fortunae delegare. Quo melior fortiorque es, eomagis talem praesident sibi patria atque universa Ita-lia retinet. Aon potes ne ipse quidem dissimulare, ubiHannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse:quippe qui prae te feras, eam tibi causam traiiciendiin Africam esse, ut Hannibalem eo trahas. Sive igi-tur hic, sive illic, cum Hannibale est tibi futura res.Utrum ergo tandem firmior eris in Africa solus, anhic, tuo collegaeque tui exercitu coniuncto? ne Clau.dius quidem et Livius consules tam recenti exemplo,quantum id intersit, documento sunt? Quid? Hanni-balem utrum tandem exiremus angulus agri Bruttii,frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an pro-pinqua Carthago cl tota socia Africa potentiorem ar-mis virisque faciet? Quod istud consilium est, ibimalle decernere, ubi tuae dimidio minores copiae sint,hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibusadversus unum, tot proeliis et tam diuturna et gravimilitia fessum, pugnandum sil ? Quam compar consi-lium tuum parentis tui consilio sit, reputa. Ille, con-sul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibusdescendenti occurreret, in Italiam ex provincia rediit:tu, quum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiamparas; non quia reipublicac id utile, sed quia tibi am-plum et gloriosum censes esse: sicut quum, provinciaet exercitu relicto, sine lege, sine senatusconsulto,duabus navibus populi Romani imperator fortunampublicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo ca-pite periclitabantur, commisisti. Ego P. Cornelium,Patres conscripti, reipublicac nobisque, non sibi ipsiprivalim creatum consulem existimo: exercitusque adcustodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quosregio more per superbiam consules, quo terrarum ve-lint, traiiciant.
XL11I. Quum oratione ad tempus parata Fabius,tum auctoritate et inveterata prudentiae fama, ma-