Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
318
Einzelbild herunterladen
 

31S T. LIVII [U.C.51?.A.C.2o5.]

gnam partem senatus, et seniores maxime, movisset,pluresque consilium senis, quam animum adolesce.it- |tis ferocem, laudarent; Scipio ita locutus fertur: Etipse Q. Fabius principio orationis, Patres conscripti, Icommemoravit, in sententia sua posse obtrectationemsuspectam esse. Cuius ego rei non tam ipse ausimtantum virum insimulare, quam ea suspicio, vitio ora-tionis, an rei, haud sane purgata est. Sic enim hono-res suos et famam rerum gestarum extulit verbis, adexstinguendum invidiae crimen, lanquam mihi ab in-fimo quoque periculum sit, ne mecum aemuletur: etnon ab eo, qui, quia super ceteros excellat, quo mequoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit. Sicsenem se perfunctum honoribus, et me infra aetatemfilii etiam sui posuit; lanquam non longius, quam(quantum vitae humanae spatium est, cupiditas glo- [viae extendatur, maximaque pars eius in memoriam !ac posteritatem promineat. Maximo cuique id acci- ;der e animo certum habeo, ut se non cum praesentibus Jmodo, sed cum omnis aevi claris viris, comparent. !Equidem haud dissimulo, me tuas, Q.Eabi, laudes non 1assequi solum velle, sed, (bona venia tua dixerim) sipossim, etiam exsuperare. Illud nec tibi in me, neumihi in minoribus natu animi sit, ut nolimus, quem-quam nostri similem evadere civem. Id enim non eo-rum modo, quibus inviderimus, sed reipublicae, et pae-ne omnis generis humani, detrimentum sil. Comme-moravit, quantum essem periculi aditurus, si in Afri-cam traiicerem: ut meam quoque, non solum reipubli-eae et exercitus, vicem videretur sollicitus. Unde haecrepente cura deme exorta? Quum paler patruusquemeus interfecti, quum duo exercitus eorum prope oc-cidione occisi essent, quum amissae Hispaniae, quumquattuor exercitus Poenorum, qualtuorque ducesomnia metu armisque tenerent, quum quaesitus ad idbellum imperator nemo sc ostenderet, praeter me, ne-