Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
316
Einzelbild herunterladen
 

310

T. LI VII [U. C. 547 . A. C. 205.J

cunque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta.An Syphaci N umidisque credis? salis sit semel credi-tum. Non semper temeritas est felix: et fraus fidemin parvis sibi praestruit, ut, quum operae pretium sil,cum mercede magna fallat. Non hostes patrem pa-truumque tuum armis prius, quam Celtiberi sociifraude, circumvenerunt: nec tibi ipsi a Magone etHasdrubale, hostium ducibus, quantum ab Indibili etMandunto in fidem acceptis, periculi fuit. Numidistu credere poles, defectionem militum tuorum exper-tus? Jit Syphax et Masinissa se, quam Carthaginien-ses, malunt potentes in Africa esse: Carthaginienses,quam quemquam alium. Nunc illos aemulatio intersese et omnes causae certaminum acuunt, quia proculexternus metus est. Ostende Romana arma, exerci-tum alienigenam; velut ad commune restinguendumincendium concurrent. Aliter Udem illi Carthaginien-ses Hispaniam defenderunt: aliter moenia patriae,templa deum, aras et focos, defendent; quum euntesin proelium pavida prosequetur coniux, et parvi liberioccursabunt. Quid porro? Si satis confisi Carthagi-nienses consensu Africae, fide sociorum regum, moeni-bus suis, quum tuo exercitusque lui praesidio nudatamItaliam viderint, ipsi ultro novum exercitum inita-liam aut ex Africa miserint; aut Magonem, quem, aBaliaribus classe transmissa, iam praeter oram Ligu-rum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniun-ger * iusserint? Nempe in eodem terrore erimus, inquo nuper fuimus, quum Hasdrubal in Italiam tran-scendit: quem tu, qui non solum Carthaginem, sedomnem Africam, exercitu tuo es clausurus, e manibusluis in Italiam emisisti. Vicium a te dices: eo quidemminus vellem, et id tua, non reipublicae solum, causa,iter datum victo in Italiam esse. Valere, nos omnia,quae prospera libi ac populi Romani imperio evenere,tuo consilio assignare; adversa casibus incertis belli