Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
311
Einzelbild herunterladen
 

J.iji. XXV III. Cap. 38.39.[P.C.547-A C.2o5.J 311

iterum ^eruemus, et alterum excidium patriae vide-remus; nec ad perniciem nostram Carthaginiensi uti-que aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis nosveterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causanobis fuerant, exstinctui posse: quum ex insperato re-pente misistis nobis P. hunc Scipionem; quem, fortu-natissimi omnium Saguntinorum videmur, quia con-sulem declaratum videmus, ac vidisse nos civibus no-stris renuntiaturi sumus, spem omnem salulcmque no-stram: qui, quum plurimas hostium cestrorum cepis-set in Hispania urbes, ubique ex captorum numero ex-cretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Tur-detaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumistare Saguntum non posset, ita bello afflixit; ut nonmodo nobis, (absit verbo invidia) ne posteris quidemtimenda nostris esset. Deletam urbem cernimus eo-rum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hanni-bal: vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis nonfructu iucundius est, quam ultione. Ob haec, quibusmaiora neque sperare, neque optare ab diis immorta-libus poteramus, gratias actum nos decem legatos Sa-guntinus senatus populusque ad vos misit: simul gra-tulatum, quod ita res hos annos in Hispania atqueItalia gessistis, ut Hispaniam non Ibcro amne tenus,sed qua terrarum ultimas finit Oceanus, domitam ar-mis habeatis: Italiae, nisi quatenus vallum castrorumcingit, nihil reliqueritis Poeno. loviOptimo Maximo,praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haecagere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permit-teretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergoferre. Id uti permittatis, quaesumus: utique, si vobisita videtur, quae nobis imperatores vestri commodatribuerunt; ea rata atque perpetua auctoritate vestrafaciatis. Senatus legatis Saguntinis respondit, Etdirutum et restitutum Saguntum Jidci socialis utrim-que servatae documentum omnibus gentibus fore. Suor