Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
310
Einzelbild herunterladen
 

JSlO T. LIVII [D. C. 547. A. C. 205 .]

L. Aemilius Papus. Quarto decimo anno Punici belli1 *. Cornelius Scipio ct P. Licinius Crassus ut consu-latum inierunt, nominatae consulibus provinciaesunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente col-lega, quia sacrorum cura pontificem maximum inItalia retinebat; Bruttii Crasso. Tum practoriaoprovinciae in sortem coniectae. Urbana Cn. Servilioobtigit, Ariminum (ita Galliam appellabant) Sp. Lu-cretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio Sardinia. Se-natus in Capitolio habitus. Ibi, referente P. Scipio-ne, senatusconsultum factum est, ut, quos ludos interseditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pe-cunia, quam ipse in aerarium detulisset, faceret.

XXXIX. Tum Saguntinorum legatos in senatumintroduxit. Ex iis maximus natu: Etsi nihil ultramalorum est, Patres conscripti, quam quod passi su-mus, ut ad ultimum fidem volis praestaremus ; lumenea vestra merita, imperatorumque vestrorum erga nosfuerunt, ut nos cladium nostrarum non poeniteat.Bellum propter nos suscepistis: susceptum quartumdecimum annum tam pertinaciter geritis, ut saepe adultimum discrimen et ipsi veneritis, et populum Car-thaginiensem adduxeritis. Quum in Italia tam atroxbellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cumexercitu in Hispaniam, vellit ad colligendas reliquiasnaufragii nostri, misistis. P. ct Cn. Cornelii, ex quoin provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt,quae nobis secunda, quaeque adversa hostibus nostrisessent, facere. Iam omnium primum oppidum nobisrestituerunt: per omnem Hispaniam cives tiostros ve-nundatos, dimissis, qui conquirerent, ex servitute inlibertatem restituerunt. Quum iam prope esset, utoptabilem ex miserrima fortunam haberemus; P. etCn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis quo-que, quam vobis, perierunt. Tum vero ad hoc retractiex distantibus locis in sedem antiquam videbamur, ut