Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
305
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XXVIII. Cap. 34. 35. [U.C. 54 G. A.C.aoG.] 305

sibi fuisse, nondum experta clementia eius: nunc con-tra, nullam in causa, omnem in misericordia victorisspem positam habere. Mus vetustus erat Romanis,cum quo nec foedere, nec aequis legibus iungereturamicitia, non prius imperio in eumtanquam pacatumuti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsi-des accepti, arma adempta, praesidia urbibus impo-sita forent. Scipio, multis invectus in praesentemAlandonium absentemque lndibiiem verbis, illos qui-dem merito perisse ipsorum maleficio, ait: victurossuo atque populi Romani beneficio. Ceterum, se ne-que arma iis adempturum, (quippe ea pignora t imen-tium rebellionem esse) sed libera arma relinquere, so-lutosque metu animos: neque se in obsides innoxios,sed in ipsos, si defecerint, saeviturum: nec ab inermi,sed ab armato hoste, poenas expetiturum. Utramquefortunam expertis permittere sese, utrum propitios,an iratos, habere Romanos mallent. Ita dimissusMandonius; pecunia tantummodo imperata, ex quastipendium militi praestari posset. Ipse, Marcio inulteriorem Hispaniam praemisso, SilanO Tarraco-nem remisso, paucos moratus dies, dum imperatampecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditisMarcium iam appropinquantem Oceano assequitur.

XXXV. Inchoata res iam ante de Masinissa aliisatque aliis de causis dilata erat, quod Numida cumipso utique congredi Scipione volebat, atque eiusdextra fidem sancire. Ka tum itineris tam longi actam devii causa Scipioni fuit. Masinissa quum Ga-dibus esset, certior adventare eum a Marcio factus,causando corrumpi equos inclusos in insula, penu-riamque omnium rerum et facere ceteris, et ipsossentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Mago-nem perpulit, ut se traiicere in continentem ad de-populandos proximos Hispaniae agros pateretur.Transgressus tres principes Numidarum praemittit,T. Liv. Tom. 111. U