Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
304
Einzelbild herunterladen
 

304

T. LIVII [U. 0. 546. A. C. 206 .J

colles equitum. Neque ante circumductos sensere,quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere.Ita duo proelia erant: duae peditum acies, duo equi-tatus per longitudinem campi, quia misceri ex gene-re utroque proelium angustiae non patiebantur, pu-gnabant. Hispanorum quum neque pedes equiti,nec eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitistemere commissus campo caederetur, eques circum-ventus nec peditem a fronte, (iam enim stratae pe-destres copiae erant) nec ab tergo equitem sustine-ret, et ipsi, quum diu in orbem sese stantibus equisdefendissent, ad unum omnes caesi sunt: nec quis-quam peditum equitumque superfuit, qui in rallepugnaverunt. Tertia pars, quae in colle ad specta,culum magis tutum, quam ad partem pugnae capes-sendam, steterat, et locum et tempus ad fugiendumhabuit. Inter eos et reguli ipsi fugerunt; prius-quam tota circumveniretur acies, inter tumultumelapsi.

XXXIV. Castra eodem die Hispanorum, praeterreliquam praedam, cum tribus ferine millibus homi-num capiuntur. Romani sociique ad mille ducentieo proelio ceciderunt: vulnerata amplius tria milliahominum. Minus cruenta victoria fuisset, si paten-tiore campo, et ad fugam capessendam facili foretpugnatum, lndibilis, abiectis belli consiliis, nihiltutius in afflictis rebus experta fide et clementia Sci-pionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit:qui, advolutus genibus, fatalem rabiem temporis eiusaccusat, quum velut contagione quadam pestifera ,non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque lio-mana insanierint. Suam quidem et fratris et reliquo-rum popularium eam conditionem esse, ut aut, si itavideatur, reddant spiritum P. Scipioni, ab eodem illoacceptum: aut servati bis uni debitam vitam pro eo inperpetuum devoveant. Antea in causa sua fiduciam