Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
306
Einzelbild herunterladen
 

300

T. LIVII [U. C. 540. A. C. aoG.] _

ad tempus locumque colloquio statuendum; duospro obsidibus retineri a Scipione iubet. Remissotertio, qui, quo iussus erat, adduceret Masinissam,cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat iamante Numidam ex fama rerum gestarum admiratioviri: substitucratque animo speciem quoque corpo-ris amplam ac magnificam. Ceterum maior prae-sentis veneratio cepit; et, praeterquam quod suaptenatura multa maiestas inerat, adornabat promissacaesaries, habitusque corporis non cultus munditiis,sed virilis vere ac militaris, et aetas in medio viriumrobore; quod plenius nitidiusque ex morbo vclut re-novatus ilos iuventac faciebat. Prope attonitus ipsocongressu Numida, gratias de fratris filio remissoagit. Ex eo tempore, allirmat, eam se quaesisse occa-sionem, quam tandem oblatam deum immortalium be-neficio non omiserit. Cupere se illi populoque Romanooperam navare, ita ut nemo unus externus magisenixe adiuverit rem Romanam. Id se, etiamsi iampridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena at-que ignota terra, potuisse : in qua autem genitus cdu-catusque in spem paterni regni esset, facile praesta-turum. Siquidem eundem Scipionem ducem in Afri-cam mittant Romani, satis sperare perbrevis aevi Car-thaginem esse. Laetus cum Scipio vidit audivitque;quum caput rerum in omni hostium equitatu Masi-nissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animiprae se ferret. Fide data acceptaque, profectus re-tro Tarraconem est. Masinissa permissu Humano-rum, ne sine causa traiecisse in continentem videre-tur, populatus proximos agros Gades rediit.

XXXVI. Magoni, desperatis in Hispania rebus,in quarum spem seditio primum militaris, deindedefectio Indibilis animos eius sustulerant, parantitraiicere iu Africam, nuntiatum ab Carthagine est,iuberc senatum, ut classem, quam Gadibus haberet,