L i b . XXVIII. Cap. 32. 33. pT.C.546. A.C.aoG.] 303
baroruin iussissot, velites subsidio misit. A quibusubi per procursationem commissa pugna esset, Lae-lium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet.Mons opportune prominens equitum insidias texit:nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspe-cta procul pecora, velites in Hispanos praeda occu-patos incurrere. Primo missilibus territavere: dein-de, emissis levibus telis, quae irritare magis, quamdecernere, pugnam poterant, gladios nudant, et col-lato pede res coepta geri est: aneepsque pedestrecertamen erat, nisi equites-supervenissent. Nequeex adverso tantum illati obvios obtrivere, sed cir-cumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se,ut plcrosque intercluderent, obieeerunt: maiorquecaedes fuit, quam quantam edere levia per excursio-nes proelia solent. Ira magis accensa adverso proe-lio barbaris est, quam imminuti animi. Itaque, neperculsi viderentur, prima luce postero dic in aciemprocessere. Non capiebat omnes copias angusta, sic-ut ante dictum est, vallis: duae ferme peditum par-tes, omnis equitatus in aciem descendit. Quod reli-quum peditum erat, obliquo constituerunt colle. Sci-pio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in artopugna Komano aptior, quam Hispano militi, futuravidebatur, et quod in eum locum detracta hostiumacies esset, qui non omnem multitudinem eorum ca-peret, novo etiam consilio adierit animum; equitemnec se posse circumdare cornibus in tam angustospatio; et hosti, quem cum pedite eduxisset, inutilemfore. Itaque imperat Laelio, ut per colles quam oc-cultissimo itinere circumducat equites, segregetque,quantum possit, equestrem a pedestri pugnam. Ipseomnia signa peditum in hostes vertit: quattuor co-hortes in fronte statuit, quia latius pandere aciemnon poterat. Moram pugnandi nullam fecit, ut ipsocertamine averteret ab conspectu transeuntium per