302
T. LIVII [TJ. C. 546. A. C. 206 .]
quam quod omnes cives, aul socios Latinique nomini «videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sil miles, quinon aut a patruo suo Cii. Scipione, qui primus Homu-lli nominis in eam provinciam venerit, aut a patreconsule, aut a se sit ex Italia advectus. Scipionumnomini auspiciisque omnes assuetos, quos secum in pa-triam ad meritum triumphum deducere velit: quotconsulatum petenti, velut si omnium communis agaturhonos, affuturos speret. Quod ad expeditionem atti-neat, quae instet, immemorcm esse rerum suarum ge-starum, qui id bellum ducat. Magonis, hcrculc, sibi,qui extra orbem terrarum in circumfusam Occaminsulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem cu-ram esse, quam Ilergetum. Quippe illic et ducem Car-ihaginienscm, et quantumcunque Punicum praesi-dium esse: hic latrones, lalronnmque duces: quibus utad populandos finitimorum agros, tectaque urenda, etrapienda pecora aliqua vis sil, ita in acie ac signiscollalis nullam esse. Magis velocitate ad fugam,quam armis fretos, pugnaturos esse. Itaque non,quod ullum inde periculum, aul semen maioris bellivideat, ideo se, priusquam provincia decedat, oppri-mendos Ilergetes duxisse: sed primum, ne impunitatam scelerata defectio esset: deinde, ne quis in pro-vincia, simul virtute tanta et felicitate perdomita, re-lictus hostis dici posset. Proinde deis bene iuvanlibmsequerentur, non tam ad bellum gerendum, (nequeenim cum pari hoste certamen esse) quam ad expeten-das ab hominibus scelestis poenas.
XXXIII. Ab hac oratione dimissos ad iter secomparare in diem posterum iubel, profectusque de-cimis castris' pervenit ad lberuin flumen. Inde, su-perato amni, die quarto in conspectu hostium posuitcastra. Campus ante montibus circa saeptus erat. I 11eam vallem Scipio quum pecora, rapta pleraque cxhostium agris, propelli ad irritandam feritatem bar-