Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
294
Einzelbild herunterladen
 

204

T. LIVII [P. C. 546. A. C. no6.] _

et cibaria dierum aliquot parare iubentur. Tribunisseptem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditio-nem ierant, obviam exercitui missis, quina nominaprincipum seditionis edita sunt; ut cos, per idoneoshomines benigno vultu ac sermone in hospitium in.vitatos sopitosque vino, vincirent, llaud procul iamCarthagine aberant, quum ex obviis auditum, poste-ro die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanosproficisci, non metu modo omni, qui tacitus inside-bat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fe-cit: quod magis habituri solum imperatorem, quamipsi futuri in potestate eius essent. Sub occasumsolis urbem ingressi sunt, exercitumquc alterum pa-rantem omnia ad iter viderunt. Kxccpti sermonibusde industria compositis, lactum opportunumque ad-ventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profe-ctionem alterius exercitus venissent, corpora curant.A tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, peridoneos homines perducti in hospitia, comprehensiac vincti sunt. Vigilia quarta impedimenta exerci-tus, cuius simulabatur iter, proficisci coepere. Sublucem signa mota, et ad portam retentum agmen,eustodesque circa omnes portas missi, ne quis urbeegrederetur. Vocati deinde ad concionem, qui pridievenerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris,ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt. Si-mul et imperator in tribunal escendit, et reducti ar-mati a portis inermi se concioni ab tergo circumfu-derunt. Tum omnis ferocia concidit, et, ut posteafatebantur, nihil aeque eos terruit, quam praeterspem robur et color imperatoris, quem affectum vi-suros crediderant, vultusque, qualem ne in acie qui-dem aiebant meminisse. Sedit tacitus paullisper,donec nuntiatum est, deductos in forum auctores se-ditionis, et parata iam omnia esse.

XXVII. Tum, silentio per praeconem facto, ita