Lui. XXVIII. Cap. 25. 20. [U. C.54G. A. C. 20 fi.] 203
ditionum procellas rudem, sollicitum habebat res,ne aut exercitus peccando, aut ipse puniendo, mo-dum excederet. In praesentia, ut coepisset, leniteragi placuit, et, missis circa stipendiarias civitatesexactoribus, stipendii spem propinquam facere. Edi-ctum subinde propositum, ut ad stipendium peten-dum convenirent Cartilaginem; seu carptim partes,seu universi mallent. Tranquillam seditionem, iamper se languescentem, repentina quies rebellantiumHispanorum fecit, ltedierant enim in fines, omissoincepto, Mandonius et Indibilis, postquam vivereScipionem allatum est: nec iam erat aut civis, autexternus, cum quo furorem suum consociarent.Omnia circumspectantes ccasilia nihil reliqui habe-bant, praeter non tutissimum a malis consiliis rece-ptum, ut imperatoris vel iustae irae, vel non despe-randae clementiae sese committerent. Etiam hosti-bus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset.Suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse:nec ipsam atrocem, nec atroci poena dignam: utingenia humana sunt ad suam cuique levandam cul-pam nimio plus facunda. Illa dubitatio erat, singu-laene cohortes, an universi, ad stipendium petendumirent. Inclinavit sententia, quod tutius censebant,universos ire.
XXVI. Per eosdem dies, quibus haec illi consul-tabant, consilium de iis Carthagini erat: certabatur-que sententiis, utrum in auctores tantum seditionis(erant autem hi numero haud plus, quam quinque ettriginta) animadverteretur , an plurium suppliciovindicanda tam foedi exempli defectio magis, quamseditio, esset. Vicit sententia lenior, ut, unde ortaculpa esset, ibi poena consisteret: ad multitudinemcastigationem satis esse. Consilio dimisso, ut idactum videretur, expeditio adveisus .Mandoilium In-dibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat,