Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
295
Einzelbild herunterladen
 

L ni. XXVIII. Cap. 2G. 27. [U.C.54G. A.C.aoO.j 205

coepit: Nunquam mihi deficturam orationem, quaexercitum meum alloquerer, credidi: non quo verbaunquam potius, quam res, exercuerim; sed quia propea puerilia in castris habitus, assueram militaribus in-geniis. Ad vos quemadmodum loquar, nec consilium,nec oratio suppeditat: quos ne quo nomine quidem ap-pellare debeam, scio. Cives ? qui a patria vestra de-scistis: an milites? qui imperium auspiciumque ab-nuistis, sacramenti religionem rupistis: hostes? cor-pora, ora, vestitum, habitum civium agnosco: facta,dicta, consilia, animos hostium video. Quid enim vos,nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud,aut sperastis? Et illi tamen Mandonium atque Jndi-bilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secutisunt: vos auspicium et imperium ad Umbrum Atriumet Calenum Albium detulistis. Negate, vos id omnesfecisse, aut facium voluisse, milites: paucorum eumfurorem atque amentiam esse, libenter credam negan-tibus. Nec enim ea sunt commissa, quae vulgata inomnem exercitum sine piaculis ingentibus expiaripossint. Invitus ea, tanquam vulnera, attingo: sednisi tacta tractalaque sanari non possunt. 'Equidem,pulsis Hispania Carthaginiensibus, nullum locum lo-ta provincia, nullos homines credebam esse, ubi vitainvisa esset mea. Sic me non solum adversus sociosgesseram, sed etiam adversus hostes. In castris enmeis (rquajilum me opinio fefellit!) fama mortis meaenon accepta solum, sed etiam exspectata est. Nonquod ego vulgari facinus per omnes velim. Equidemsi lotum exercitum meum mortem mihi optasse crede-rem, hie stalim ante oculos vestros morerer ; nec mevita iuvarct, invisa civibus et militibus meis. Sedmultitudo omnis, sicut natura maris, per se immobilisest, venti et aurae cient; ita aut tranquillum, autprocellae in vobis sunt: et causa atque origo omnisfuroris penes auctores est; vos contagione insanistis.