Lm.XXAQIl. Ca p. 23. 24. [TT. C.546.A. C.2oG.] 291
erant; praesidium gentibus, quae cis Iberum inco-lunt, impositum. Motae autem eorum mentes suntnon tum primum,quum de vita imperatoris dubii ru-mores allati sunt; sed iam ante, licentia ex diutino,ut fit, otio collecta, et nonnihil, quod in hostico la-xius rapto suctis vivere artiores in pace res erant.Ac primo sermones tantum occulti serebantur, si bel-lum in provincia esset, (juid sese inter pacatos facere ?si debellatum iam et confecta provincia esset, cur inItaliam non revehi? Flagitatum quoque stipendiumprocacius, quam ex more ct modestia militari, erat:ct ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tri-bunos iacta: ct noctu quidam praedatum in agrumcirca pacatum ierant: postremo interdiu ac. propa-lam sine commeatu ab signis abibant. Omnia libi-dine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplinamilitiae, aut imperio eorum, qui praeerant, gereba-tur. Forma tamen Romanorum castrorum consta-bat una ea spe, quod tribunos ex contagione furorishaud expertes seditionis defectionisque rati fore, etiura reddere in principiis sinebant, et signum ab iispetebant, et in stationes ac vigilias in ordinem ibant:et, ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto pa-rentium, ultro sibi imperantes, servabant. Erupitdeinde seditio, postquam reprehendere atque impro-bare tribunos ea, quae fierent, et conari obviam ire,et propalam abnuere, luroris eorum se futuros socios,senserunt. F'ugatis itaque ex principiis, ac post paul-lo e castris tribunis, ad principes seditionis, grega-rios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Em-imini, delatum omnium consensu imperium est. Qui,nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insigniaetiam summi imperii, fasces securesque, attrectareausi: neque venit in mentem, suis tergis suisque cer-vicibus virgas illas securesque imminere, quas admetum aliorum praeferrent. Mors Scipionis falso
T 2