200
T. LIVII [D. C. 54C.A. C. 20 G.]
runt. Ac primo conspectu tam foedae rei mirabundiparumper obstupuerunt. Dein quum aurum argen-tumque, cumulo rerum aliarum interfulgens, avidi-tate ingenii humani, rapere ex igne vellent, correptialii llamma sunt, alii ambusti afflatu vaporis: quumreceptus primis, urgente ingenti turba, non esset.Ita Astapa, sine praeda militum, ferro ignique ab-sumpta est. Marcius, ceteris eius regionis metu indeditionem acceptis, victorem exercitum Carthagi-nem ad Scipionem reduxit. Per eos ipsos dies per-fugae a Gadibus venerunt, pollicentes, urbem Puni-cumque praesidium, quod in ea urbe esset, et impe-ratorem praesidii cum classe prodituros esse. Magoibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano collu-etis, aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Afri-ca ora, et ex proximis Hispaniae locis per Hanno-nem praefectum coegerat. Fide accepta dataqueperfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus,et Laelius cum septem triremibus, quinqueremi una,est missus, ut terra marique communi consilio remgererent.
JvXIV. Scipio ipse gravi morbo implicitus, gra-viore tamen fama, quum ad id quisque, quod audie-rat, insita hominum libidine alendi de industria ru-mores, adiiceret aliquid, provinciam omnem ac ma-xime longinqua eius turbavit: apparuitque, quantamexcitatura molem vera fuisset clades, quum vanusrumor tantas procellas excivisset. Non socii in fide,non exercitus in officio mansit. Mandonius et Indi-bilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae, pulsis indeCarthaginiensibus, destinarant animis, nihil pro specontigerat, concitatis popularibus (Lacetani autemerant) et iuventute Celtiberorum excita, agrumKuessetanumSedctanumque sociorum populiRomaniostiliter depopulati sunt. Civilis alius furor in ca-stris ad Sucronem ortus. Octo ibi millia militum