Lib. XXVIII. Cap. 22.23. [U.C.546.A.C. 206 .] 289
in quod saevire iratus hostis posset. Ferrum ignem-que in manibus esse. Amicae ac fideles potius ea,quae peritura essent, absumerent manus, quam insul-tarent superbo ludibrio hostes. Ilis adhortationibusexsecratio dira adiccta, si quem a proposito spesmollitiave animi flexisset. Inde concitato agminepatentibus portis ingenti tumultu erumpunt. Nequeerat ulla satis firma statio opposita; quia nihil mi-nus, quam ut egredi moenibus auderent, timeri pote-rat. Perpaucae equitum turmae, levisque armaturarepente e castris ad id ipsum emissa occurrit. Acriorimpetu atque animis, quam compositior ullo ordine,pugna fuit. Itaque pulsus eques, qui primus hosti seobtulerat, terrorem intulit levi armaturae: pugna-tumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum,perexiguo ad instruendum dato tempore, aciem di-rexisset. Ibi quoque trepidatum parumper circa si-gna est, quum caeci furore in vulnera ac ferrum ve-cordi audacia ruerent. Dein vetus miles, adversustemerarios impetus pertinax, caede primorum inse-quentes suppressit. Conatus paullo post ultro in-ferre pedem, ut neminem cedere, atque obstinatosmori in vestigio quemque suo vidit; patefacta acie(quod ut facere posset, multitudo armatorum facilesuppeditabat) cornua hostium amplexus, in orbentpugnantes ad unum omnes occidit.
XX11I. Atque haec tamen hostium iratorum, actum maxime dimicantium, iure belli in armatos re-pugnantesque edebantur. Foedior alia in urbe tru-cidatio erat, quum turbam feminarum puerorumqueimbellem inermemque cives sui caederent, et in suc-censum rogum semianima pleraque iniicerent cor-pora, rivique sanguinis flammam orientem restin-guerent: postremo ipsi, caede miseranda suorumfatigati, cum armis medio se incendio iniecerunt,lam caedi perpetratae victores Romani supervene-T. Liv. Tom. III, x