Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
287
Einzelbild herunterladen
 

L i B. XXVIII. Ca p. 20. 21. [P. C.546.A. C.aoG.] 287

Carthaginienses atque Hispanos fecit. His Cerdu-bellns propalam deditionis auctor. Hiinilco Punicisauxiliaribus praeerat : quos urbemque, clam (ide ac-cepta, Ccrdubellus Romano prodit. Mitior ea victo-ria fuit: nec tantundein noxae admissum erat, etaliquantum irae lenierat voluntaria deditio.

XXI. Marcius inde in barbaros, si qui nondum per-domiti erant, sub ius ditionemque redigendos missus.Scipio Carthaginem, ad vota solvenda diis, munus-que gladiatorium, quod mortis causa patris patrui-que paraverat, edendum, rediit. Gladiatorium spe-ctaculum fuit non ex eo genere hominum, ex quolanistis comparare mos est, servorum, quive venalemsanguinem habent. Voluntaria omnis ct gratuitaopera pugnantium fuit. Nam alii missi ab regulissunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum:alii ipsi professi, se pugnaturos in gratiam ducis:alios aemulatio et certamen, ut provocarent, provo-catique haud abnuerent, traxit. Quidam, quas disce-ptando controversias finire nequiverant, aut nolue-rant, pacto inter se, ut victorem res sequeretur, fer-ro decreverunt. Neque obscuri generis homines, sedclari illustresque, Corbis et Orsua patrueles fratres,de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambi-gentes, ferro se certaturos professi sunt. Corbis ma-ior erat aetate. Orsuae pater princeps proxime fue-rat, a fratre maiore post mortem eius principatu ac-cepto. Quum verbis disceptare Scipio vellet, ac se-dare iras; negatum id, ambo dicere, communibus co-gnatis, nec alium deorum hominumve , quam Martem,se indicem habituros esse. Robore maior, minor floreaetatis ferox, mortem in certamine, quam ut alteralterius imperio subiiceretur, praeoptantes, quumdirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculumexercitui praebuere docunientumque, quantum cupi-ditas imperii malum inter mortales esset. Maior usu