286
T. LIVII [U. C. 546. A. C . aoF.J
sublatus , scalacquc inultis simul partibus erigi coe-ptae. Et ex. altera parte Eaelius instat. Tum victaoppidanorum vis: deiectisque propugnatoribus oc-cupantur muri.
XX. Arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilisvidebatur, inter tumultum capta est. TransfugaeAfri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppida-nis in ea tuenda, unde periculum videbatur, versis,et Romanis subeuntibus, qua adire poterant, conspe-xerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealtategebatur, neque opere ullo munitam, et ab defenso-ribus vacuam. Levium corporum homines, et multaexercitatione pernicium, clavos sccuin ferreos por-tantes, qua per inaequaliter eminentia rupis pote-rant, scandunt. Sicubi nimis arduum et leve saxumoccurrebat, clavos per modica intervalla figentes,quum vellit gradus fecissent, primi sequentes extra-hentes manu, postremi sublevantes eos, qui praeirent,in summum evadunt. Inde decurrunt cum clamorein urbem iam captam ab Romanis. Tum vero appa-ruit, ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. Ne-mo capiendi vivos, nemo, patentibus ad direptionemomnibus, praedae memor est. Trucidant inermesiuxta atque armatos, feminas pariter ac viros: usquead infantium caedem ira crudelis pervenit. Ignemdeinde tectis iniiciunt, ac diruunt, quae incendio ab-sumi nequeunt: adeo vestigia quoque urbis exstin-guere, ac delere memoriam hostium sedis, cordi est.Castulonem inde Scipio exercitum ducit: quam ur-bem non Hispani modo convenae, sed Punici etiamexercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutaban-tur. Sed adventum Scipionis praevenerat fama cla-dis Illiturgitanorum, terrorque inde ac desperatioinvaserat; et in diversis causis, quum sibi quisqueconsultum sine alterius respectu vellet, primo tacitasuspicio, deinde aperta discordia secessionem inter