Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
285
Einzelbild herunterladen
 

L IB. XXVIII. C a r. 18.19. [U. C. 5 iG. A. C. 206 .] 285

lati forcnl, instructam fraudem ulciscerentur: et inomne tempus gravi documento sancirent, ne quis un-quam Romanum civem mililcmve in ulla fortuna op-portunum iniuriae duceret. AI) hac cohortatione (lu-ris incitati, scalas electis per manipulos viris divi-dunt: partitoque exercitu, ita ut parti alteri Laeliusprueesset legatus, duobus simul locis ancipiti terroreurbem aggrediuntur. Non dux unus, aut plures prin-cipes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientiaculpae metus ad defendendam impigre urbem horta-tur. Kt meminerant, et admonebant alii alios, sup-plicium ex se, non victoriam, peti. Ubi quisque mor-tem oppeteret, id referre ; utrum in pugna et in acie,uhi Mars communis et victum saepe erigeret, et affli-geret victorem ; an postmodo, cremata et diruta urbe,ante ora captarum coniugum liberorumque, inter ver-bera et vincula, omnia foeda atque indigna passi, ex-spirarent. Igitur non militaris modo aetas, aut viritantum, sed feminae puerique supra animi corporis-que vires adsunt: propugnantibus tela ministrant,saxa in muros munientibus gerunt. Non libertas so-lum agebatur, quae virorum fortium tantum pectoraacuit; sed ultima omnium supplicia, et foeda morsob oculos erat. Accendebantur animi et certaminelaboris ae periculi, atque ipso inter sc conspectu.Itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitorille totius Hispaniae exercitus, ab unius oppidi iu-ventute saepe repulsus a muris, haud satis decoroproelio trepidaret. Id ubi vidit Scipio , veritus, nevanis conatibus suorum et hostibus cresceret ani-mus, et segnior miles fieret, sibimet conandum acpartem periculi capessendam esse ratus, increpitaignavia militum, ferri scalas iuhet: se ipsum, siceteri cunctentur, escensurum minatur, lam sub-ierat haud mediocri periculo moenia, quum clamorundique ab sollicitis vicem imperatoris militibus