Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
283
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. XXVIII. Cap. 17. 18, [U.C. 54 G.A.C. 206 .] 2S3

quicquam armaque et nares expedientium, fecerunt.Percussa enim ex alto vela paullo acriori vento priusin portum intulerunt quinqueremes, quam Poeniancoras molirentur. Nec ultra tumultum ciere quis-quam in regio portu audebat. Itaque prior in ter-ram Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi, adregem pergunt.

XV111. Magnificumque id Syphaci (nec erat ali-ter) visum, duorum opulentissimorum ea tempestateduces populorum uno die suam pacem amicitiamquepetentes venisse. Utrumque in hospitium invitat;et, quoniam fors eos sub uno tecto esse, atque adeosdem penates, voluisset: contrahere ad colloquiumdirimendarum simultatium causa est conatus; Sci-pione abnuente, aut privatim sibi ullum cum Poenoodium esse, quod colloquendo finiret, aut de repu-blica se cum hoste agere quicquam iniussu senatusposse. Illud magno opere tendente rege, ne alterhospitum exclusus mensa videretur, ut in animuminduceret ad easdem venire epulas, haud abnuit.Coenatumquc simul apud regem est: et eodem etiamlecto Scipio atque Hasdrubal (quia ita cordi eratregi) accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Sci-pioni , atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas,ut non Syphacem modo, barbarum insuctumque mo-ribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum, fa-cunde alloquendo sihi conciliaret; mirabilioremquesibi eum virum congresso coram visum prae se fere-bat, epiam bello rebus gestis: nec dubitare, quin Syphax regnumque cius iam in Romanorum essent pote-state. Kam artem illi viro ad conciliandos animosesse. Itaque non , quo modo Hispaniae amissae sint,quaerendum magis Carthaginiensibus esse, quam,quo modo Africam retineant, cogitandum. Non pere-grinabundum, neque circa amoenas oras vagantemtantum ducem Romanum, relicta provincia novae di-