282
T. LIVII [TT. C. 5iG. A. C. 206.]
in suum decus nomenque vclut consummatam eiusbelli gloriam spectabat. Itaque, praemoliendas sibiratus iam res conciliandosque regum gentiumqnuanimos, Sj-phaccm primum regem statuit tenture.Masaesylorum is rex erat. Masaesyli, gens allinisMauris, in regionem Hispaniae, maxime qua sitaNova Carthago est, spectant. Foedus ea tempestateregi cum Carthaginiensibus erat, quod haud graviusei sanctiusque, quam vulgo barbaris, quibus ex for-tuna pendet iides, ratus fore, oratorem ad eum C.Laelium cum donis mittit. Quibus barbarus laetus,et quia res tum prosperae ubique llomanis, Poenisin Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, ami-citiam se Humanorum accipere annuit: (innandaeeius (idem nec dare, nec accipere, nisi cum ipso co-ram duce Romano. Ita Laelius, in id modo lide abrege accepta, tutum adventum fore, ad Scipionemrediit. Magnum in omnia momentum Syphax alle-ctanti res Africae erat, opulentissimus eius terraerex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, fini-bus etiam regni apte ad Hispaniam , quod freto exi-guo dirimuntur, positis. Dignam itaque rem .Scipioratus, quae, quoniam non aliter posset, magno peri-culo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Car-thagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribusmagnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis, ipsocum C. Laelio duabus quinqueremibus ah Carthagineprofectus tranquillo mari plurimum remis,interdumet leni adiuvante vento, in Africam traiecit. Forteita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsusHispania, septem triremibus portum invectus, anco-ris positis terrae applicaret naves; quum conspectaeduae quinqueremes haud cuiquam dubio, quin ho-stium essent, opprimique a pluribus, priusquam por-tum intrarent, possent, nihil aliud, quam tumultumac trepidationem simul militum ac nautarum, ne-