2(12 T. LIVII [U. C. 545. A. 0. 207 .]
fossa duplicique vallo circumdata urbe, in tres par-tes exercitum dividit: ut una semper pars, quietisinterim duabus, oppugnaret. Prima pars quum ad-orta oppugnare est, atrox sane et anceps proeliumfuit: non subire, non scalas ferre ad muros prae in-cidentibus telis facile erat. Et iam, qui erexerant admurum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detru-debantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut inpericulo essent, ne suspensi in murum extraherentur.Quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suo-rum exaequatum certamen esse, et iam eo superarohostem, quod ex muro pugnaret; duabus simul par-tibus, prima recepta, urbem est aggressus. Quae restantum pavoris inierit fessis iam cum primis pugnan-do, ut et oppidani moenia repentina fuga desere-rent: et Punicum praesidium metu, nc prodita urbsesset, relictis stationibus in unum se colligeret. Ti-mor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem in-trasset, sine discrimine, Poenus an Hispanus esset,obvii passim caederentur. Itaque, patefacta repenteporta, frequentes ex oppido sese eicccrunt, scutaprae se tenentes, nc tela procul coniicerentur; dex-tras nudas ostentantes, ut gladios ahiecisse appare-ret. Id utrum parum ex intervallo sit conspectum,an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est.Impetus hostilis in transfugas factus: nec secus,quam adversa acies, caesi, liademque porta signainfesta in urbem illata: et aliis partibus securibusdolabrisque caedebantur et refringebantur portae,et, ut quisque intraverat eques, ad forum occupan-dum (ita enim praeceptum erat) citato equo perge-bat. Additum erat et triariorum equili praesidium.Legionarii ceteras partes pervadunt: direptione etcaede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, absti-nuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam datisunt: oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clau-