Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
263
Einzelbild herunterladen
 

,Lib. XXVIH. Cap. 3-5. [U.C.545. A.C. 207 .] 203

serant portas. Ceteris traditum oppidum, suae red-ditae res. Cecidere in urbis eius oppugnatione ho-stium duo millia fcrme: Romanorum haud ampliusnonaginta.

IV. Lacta et ipsis, qui rem gessere, urbis eiusoppugnatio fuit, et imperatori ceteroque exercitui;et speciosum adventum suum, ingentem turbam ca-ptivorum prae se agentes, fecerunt. Scipio, collau-dato fratre, quum, quanto poterat verborum honore,Cartilagini ab se captae captam ab eo Oringin ae-quasset, quia et hiems instabat, ut nec tentare Ga-des, nec disiectum passim per provinciam exercitumHasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispa-niam omnes suas copias reduxit: dimissisque in hi-berna legionibus, L. Scipione fratre ltomam misso,et Hannone hostium imperatore, ceterisque nobili-bus captivis, ipse Tarraconem concessit. Eodemanno classis ltomana, cum SM. Valerio Laevino pro-consule ex Sicilia in Africam transmissa, in UticensiCartbaginiensique agro late populationes fecit. Ex-tremis linibus Carthaginiensium circa ipsa moeniaUticae praedae actae sunt. Repetentibus Siciliamclassis Punica (septuaginta erant longae naves) oc-currit. Decem et septem naves ex iis captae sunt,qqattuor in alto mersae: cetera fusa ac fugata clas-sis. Terra marique victor Romanus cum magnaomnis generis praeda Lilybaeum repetit. Toto indemari pulsis hostium navibus, magni commeatus fru-menti Hornam subvecti.

V. Principio aestatis eius, qua haec sunt gesta,P. Sulpicius proconsul et Attalus rex quum Aeginae,sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde,classe iuncta, Romanae quinque et viginti quinque-remes, regiae quinque et triginta, transmiserunt. EtPhilippus, ut, seu terra seu mari obviam eundumhosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse