Lm. XXVIII. Ca p. 2. 3. [C.C.545. A. C. 20 ?.] 201
gato proelio, advenerant, vivus capitur. Magonemf ugientem equitatus ferme omnis , et quod veterumpeditum erat, secuti, decimo die in Gaditanam pro-vinciam ad Hasdrubalem pervenerunt. Celtiberi,novus miles, in proximas dilapsi silvas, inde domosdiffugerunt. Peropportuna victoria nequaquam tan-tum iam conflatum bellum, quanta futuri materiabelli (si licuisset iis, Celtiberorum gente excita, etalios ad arma sollicitare populos) oppressa erat.Itaque collaudato benigne Silano, Scipio spem debel-landi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, na-ctus, ad id, quod reliquum belli erat, in ultimamHispaniam adversus Hasdrubalem pergit. Poenus,quum castra tum forte ad sociorum animos in Baeti-ca continendos in fide haberet, signis repente subla-tis, fugae magis, quam itineris modo, penitus adOceanum et Gades ducit. Ceterum, quoad continuis-set exercitum, propositum bello se fore ratus, ante-quam freto Gades traiicerct, exercitum omnem pas-sim in civitates divisit, ut et muris se ipsi, et armismuros tutarentur.
III. Scipio ubi animadvertit, dissipatum passimbellum, et circumferre ad singulas urbes arma diuti-ni magis, quam magni, esse operis, retro vertit iter.Xe tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Sci-pionem fratrem cum decem millibus peditum, etmille equitum ad oppugnandam opulentissimam iniis locis urbem, (Oringiu barbari appellabant) mittit.Sita in Melessum finibus est Hispanae gentis. Agerfrugifer: argentum etiam incolae fodiunt. Ea arx fuitHasdrubali ad excursiones circa in mediterraneo*populos faciendas. Scipio, castris prope urbem posi-tis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad por-tas, qui ex propinquo alloquio animos tentarent, sua-derentque, ut amicitiam potius, quam vim, experi-rentur Romanorum. Ubi nihil pacati respondebatur,