Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
260
Einzelbild herunterladen
 

21 iO T. LIVII [U. C. 545. A. C. 207 .j

conspiceretur. Ipse, praemissis speculatoribus, ci-tato agmine ad hostem pergit.

II. Tria millia ferme aberat, quum hauddumquisquam hostium senserat. Confragosa loca et ob-siti virgultis tegebant colles. Ibi in cava valle, at-que ob id occulta, considere militem, et cibum ca-pere iubet. lnterim speculatores, transfugarum dictaaffirmantes, venerunt. Tum, sarcinis in mediumconiectis, arma Romani capiunt, acieque iusta inpugnam vadunt. Mille passuum aberant, quum abhoste conspecti sunt, trepidarique repente coeptum.Et Mago ex castris citato equo ad primum clamoremet tumultum advehitur. Erant autem in Celtibcroexercitu quattuor millia scutatorum et ducenti equi-tes; hanc iustam legionem (et id ferme roboris erat)in prima acie locat: ceteros, levem armaturam, insubsidiis posuit. Quum ita instructos educeret ca-stris, vixdum in egressos vallo Romani pila coniece-runt. Subsidunt Hispani adversus emissa tela abhoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae quumRomani conferti, ut solent, densatis excepissent scu-tis, tum pes cum pede collatus, et gladiis geri rescoepta est. Ceterum asperitas locorum et Celtibe-ris, quibus in proelio concursare mos est, velocita-tem inutilem faciebat; et haud iniqua eadem eratRomanis stabili pugnae assuetis; nisi quod angu-stiae et internata virgulta ordines dirimebant, etsinguli binique, velut cum paribus, conserere pugnamcogebantur. Quod ad fugam impedimento hostibuserat, id ad caedem cos, velut vinctos, praebebat. Etiam, ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfe-ctis, levis armatura et Carthaginienses, qui ex alte-ris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.Duo haud amplius millia peditum et equitatus omnis,vix inito proelio, cum Magone effugerunt. Hanno,alter imperator, cum iis, qui postremi, iam profli-