Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
178
Einzelbild herunterladen
 

178

T. L.I VII [U. C. 542. A. C. 210 .]

oppositis, (ingens enim iam vis omnis generis telo-rum e inuris volabat) ad urbem succedit, hortatur,imperat, quae in rem sunt: quodque plurimum adacccr.jer.dos militum animos intererat, testis spe-ctalorque .virtutis atque ignaviae cuiusque adest.Itaque in vulnera ac tela ruunt; neque illos muri,neque superstantes armati arcere queunt, quin cer-tatim ascendant. Kt ab navibus eodem tempore ea,quae mari alluitur, pars urbis oppugnari coepta est.Ceterum tumultus inde maior, quam vis, adhiberipoterat. Dum applicant, dum partim exponunt sca-las militesque,, dum, qua cuique proximum est, iliterram evadere properant, ipsa festinatione et certa-mine alii alios impediunt.

XLV. Inter haec repleverat iam Poenus armatismuros, et vis magna, ex ingenti copia congesta, te-lorum suppeditabat. Sed neque viri, nec tela, necquicqnam aliud aeque, quam moenia ipsasese, defen-debant. Rarae enim scalae altitudini aequari pote-rant: et, quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.Itaque, quum summus quisque evadere non posset,subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. Qui-dam, stantibus scalis,quum altitudo caliginem oculisoffudisset, ad terram delati sunt. Et quum passimhomines scalaeque ruerent, et ipso successu audaciaatque alacritas hostium cresceret, signum receptuidatum est; quod spem non praesentis modo ab tantocertamine ac labore quietis obsessis,sed etiam in po-sterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse:opera et difficilia esse, et tempus datura, ad feren-dam opem, imperatoribus suis. Vix prior tumultusconticuerat, quum Scipio ab defessis iam vulncratis-que recentes integrosque alios accipere scalas iubet,et vi maiore aggredi urbem. Ipse, ut ei nuntiatumest, aestum decedere, quod per piscatores Tarraco-nenses, nunc levibus cymbis, nunc, ubi eae siderent,