Em. XXVI. Cap. 40. 41. [U.C.S42. A.C. 210 .] 173
sionem, integram, et populo Romano et successori mi-hi, virtute vestra obtinuistis. Sed quum iam benigni-tate deum id paremus atque agamus, non ut ipsi ma-neamus in Hispania, sed ne Poeni maneant, nec utpro ripa Iberi stantes arceamus transitu hostes, sedut ultro transeamus, transferamusque bellum; vereor,ne cui vestrum maius id audaciusque consilium, quamaut pro memoria cladium nuper acceptarum, aut proaetate mea, videatur. Adversae pugnae in Hispanianullius in animo, quam meo, minus oblilerari possunt:quippe cui paler et patruus intra triginta dierum spa-tium, ut aliud super aliud cumularetur familiae no-strae funus, interfecti sunt. Sed ut familiaris paeneorbitas ac solitudo frangit animum; ita publica quumfortuna tum virtus desperare de summa rerum prohi-bet. Ea fato quodam data nobis sors est, ut magnisomnibus bellis victi vicerimus. Vetera omitto, Por-senam, Gallos, Samnites: a Punicis bellis incipiam.Quot classes , quot duces, quot exercitus priore belloamissi sunt? Iam quid hoc bello memorem? Omnibusaut ipse affui cladibus: aut, quibus afui, maximeunus omnium eas sensi. Trebia, Trasijnenus, Can-nae, quid aliud sunt, quam monumenta occisorumexercituum consulumque Romanorum? Adde defectio-nem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae. Addeultimum terrorem ac pavorem, castra Punica interAnienem et moenia Romana posita, et visum prope inportis victorem Hannibalem. In hac ruina rerum ste-tit una integra atque immobilis virtus populi Romani.Haec omnia strata humi erexit ac sustulit, Vosomnium primi, milites, post Cannensem cladem va-denti Hasdrubali ad Alpes Ilaliamqnc, ( qui si se cumfratre coniunxisset, nullum iam nomen esset populiRomani) ductu auspicioque patris mei obstitistis. Ethae secundae res illas adversas sustinuerunt. Jbunc,benignitate deum, omnia secunda, prospera, in diei