Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
172
Einzelbild herunterladen
 

172

T. LIVII [[J. C. 512. A. C. aio.] _

sunt viginti oppida: sex vi capta: voluntaria dedi-tione in fidem venerunt ad quadraginta. Quarum ci-vitatium principibus quum pro cuiusque merito con-sul pretia poenasque exsolvisset, coegissetquc Siculos, positis tandem armis, ad agrum colendum ani-mos convertere, ut esset non incolarum modo alimen-tis frugifera insula, sed urbis Hornae atque Italiae, idquod multis saepe tempestatibus fecerat, annonamlevaret; ab Agathyrna inconditam multitudinem se-rum in Italiam transvexit. Quattuor millia hominumerant, mixti ex omni colluvione exsules, obaerati,capitalia ausi plerique; et quum in civitatibus suisac sub legibus vixerant, et postquam cos ex variiscausis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam,per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam, llos ne-que relinquere Laevinus in insula, tum primum novapace coalescente, vclut materiam novandis rebus, sa-tis tutum ratus est: et Uhcginis usui futuri erant adpopulandum ISruttium agrum, assuetam latrociniisquaerentibus manum. Et, quod ad Siciliam attinet,eo anno debellatum est.

XLI. In Hispania principio veris P. Scipio, na-vibus deductis, evocatisque edicto Tarraconem so-ciorum auxiliis, classem onerariasque ostium indeIberi fluminis petere iubet. Eodem legiones ex hi-bernis convenire quum iussisset: ipse cum quinquemillibus sociorum ab Tarracone profectus ad exer-citum est. Quo quum venisset, alloquendos maximeveteres milites, qui tantis superfuerant cladibus, ra-tus, concione advocata, ita disseruit: Nemo ante menovus imperator militibus suis prius, quam opera eo-rum usus esset, gratias agere iure ac merito potuit.Me vobis prius, quam provinciam aut castra viderem,obligavit fortuna: primum, quod ea pietate erga pa-trem patruumque meum vivos mortuosque fuistis:deinde, quod amissam tanta clade provinciae posset-