Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
174
Einzelbild herunterladen
 

174

T. LIV II [U. C. 542. A. C. 210 .]

laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur. InSicilia Syracusae, Agrigentum captum, pulsi lota in-sula hostes, receptaque provincia in ditione populi Ro-mani est. In Italia Arpi recepti, Capua capta. Iteromne ab urbe Roma trepida Juga emensus Hannibal,in extremum angulum agri Bruttii compulsus, nihiliam maius precatur deos, quam ut incolumi cedere at-que abire ex hostium terra liceat. Quid igitur minusconveniat, milites, quam, quum aliae super alias cla-des cumularentur, ac dii prope ipsi cum Hannibalestarent, vos hic cum parentibus meis (aequentur enimetiam honore nominis) sustinuisse labantem fortunampopuli Romani; nunc eosdem, quia illic omnia secun-da laetaque sunt, animis dejicere t Nuper quoque quaeacciderunt, utinam tam sine meo luctu, quam vestro,transissent! Nunc dii immortales imperii Romanipraesides, qui centuriis omnibus, ut mihi imperium iu-berent dari, fuere auctores, Udem auguriis auspiciis-que, et per nocturnos etiam visus omnia lacta ac pro-spera portendunt. Animus (quoque meus, maximusmihi ad hoc tempus vates, praesagit, nostram Hispa-niam esse: brevi extorre hinc omne Punicum nomen,mada terrasque foeda fuga impleturum. Quod menssua sponte divinat, idem subiicit ratio haud fallax.Vexati ab iis socii nostram jidem per legatos implo-rant. Tres duces discrepantes, prope ut defecerintalii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas re-giones distraxere. Eadem in illos ingruit fortuna,quae nuper nos afflixit. Nam et deseruntur ab sociis,ut prius ab Celtiberis nos: et diduxerunt exercitus;quae patri patruoque meo causa exitii fuit. Necdiscordia intestina coire eos in unum sinet, neque sin-guli nobis resistere poterunt. Vos modo, milites, fa-vete nomini Scipionum, suboli imperatorum vestro-rum, velut accisis recrescenti stirpibus. Agite, mili-tes veteres, novum exercitum novumque ducem tradu-