Lie. XXVI. Cap. 35. 30. [U.C.54n. A.C.aio.] 165
rem inspiciendam expediendamque usi sunt. Sena-tum postero die habuerunt de remigum supplemen-to: ubi quum multa disseruissent, cur aequa plebisrecusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent,Pl icatis id, seu aequum, seu iniquum, onus iniungen-dum esse. Nam unde, quum pecunia in aerario nonesset, paraturos navales socios? Quomodo autem sineclassibus aut Siciliam obtineri, aut Italia Philippumarceri posse, aut luta Italiae litora esse?
XXXVI. Quum in hac difficultate rerum consi-lium haereret, ac prope torpor quidam occupassethominum mentes, tum Laevinus consul, Magistratussenatui, et senatum populo, sicut honore praestent,ita ad omtti. i, quae dura atque aspera essent, subeun-da duces debere esse. Si quid iniungere inferiori velis,id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, faciliusomnes obedientes habeas. Nec impensa gravis est, quumex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capereprincipum vident. Itaque classes habere atque ornarevolumus populum Ilomanum? privatos sine recusatio-ne remiges dare? nobismet ipsis primum imperemus,durum, argentum, aes signatum omne senatores cra-stino die in publicum conferamus: ita ut annutos sibiquisque, et coniugi, et liberis, et fi lio bullam, et, qui-bus uxor fdiaeve sunt, singulas uncias pondo auri re-linquant ; argenti, qui curuli sella sederunt, equi or-namenta et libras pondo, ut salinum patellamque deo-rum causa habere possint. Ceteri senatores libramargenti tantum, aeris signati quina millia in singulospatres fumiliae relinquamus. Celerum omne aurum,argentum, aes signatum, ad triumviros mensarios ex-templo deferamus, nullo ante senatusconsulto facto:ut voluntaria collatio et certamen adiuvatidac rcipu-blicae excitet ad.aemulandum animos primum eque-stris ordinis, dein reliquae plebis. Ilanc unam viam,multa inter nos collocuti, consules invenimus. Jngre-