101
T. LIVII ru. C.lm. A. C. 210 '
omnium, quique magistratus Capuae, Atellae, Ca-latiae gessissent, bona venire Capuae, iusscrunt: li-bera corpora, quae venundari placuerat, Romam mit-ti, ac liomae venire. Signa, statuas aeneas, quaecapta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra acprofana essent , ad pontificum collegium reiccerunt.Oli haec decreta maestiores aliquanto, quam Romamvenerant, Campanos dimiserunt. Nec iam Q. Fulviisaevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exse-crabilem fortunaro suum incusabant.
XXXV. Dimissis Siculis Campanisquc, delectushabitus. Scripto deinde exercitu, dc remigum sup-plemento agi coeptum. In quam rem quum nequehominum satis, nec, ex qua pararentur, stipendium-que acciperent, pecuniae quicquaro ea tempestate inpublico esset, edixerunt consules, ut privati cx censuordinibusque, sicut antea, remiges darent cum sti-pendio cibariisque dierum triginta. Ad id edictumtantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, utmagis dux, quam materia, seditioni deesset. Secun-dum Siculos Campanosque plebem Romanam perden-dam lacerandamque sibi consules sumpsisse. Per totannos tributo exhaustos nil reliqui praeter terram nu-dam ac vastam, habere. Tecta hostes incendisse, ser-vos agri cultores rempublicam abduxisse, nunc ad mi-litiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando.Si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigumet tributis annuis ablatum. Se, ut dent, quod non ha-beant, nulla vi, nutto imperio cogi posse. Bona suavenderent: in corpora, quae reliqua essent, saevirent.Re unde redimantur quidem, ejuicquam superesse.Ilaec non in occulto, sed propalam in foro atqueoculis ipsorum consulum ingens turba circumfusifremebant: nec cos sedare consules, nunc castigan-do, nunc consolando, poterant. Spatium deinde histridui se dare ad cogitandum dixerunt: quo ipsi ad