Lib. XXVI. Cap.33.34. [U.C.542. A.G.210.] 103
manaque, utensiliaque, sive quid aliud dediderunt; deiis rebus quid fieri velitis, vos rogo, Quirites. Plebessic iussit: Quod senatus iuratus, maxima pars, cen-
seat, qui assidetis, id volumus iubemusque.
XXXIV. Kx hoc plebeiscito senatus consultusOppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem resti-tuit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, ve-nire eas Hornam. Campanis in familias singulas de-creta fapta, quae non operae pretium est omnia enu-merare. Aliorum bona publicanda: ipsos liberosqueeorum et coniuges vendendas, extra filias, quae enu-psissent prius, quam in populi Romani potestatem ve-nirent. Alios in vincula condendos, ac de his poste-rius consulendum. Aliorum Campanorum summametiam census distinxerunt, publicanda necne bonaessent; pecua captiva, praeter equos, et mancipia,praeter puberes virilis sexus, et omnia, quae solo noncontinerentur, restituenda, eensuerunt, dominis. Cam-panos omnes, Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extraquam, qui eorum, aut ipsi aut parentes eorum, apudhostes essent, liberos esse, iusserunt, ita ut nemo eo-rum civis Romanus, aut Latini nominis esset: nevequis eorum, qui Capuae fuissent, dum portae clausaeessent, in urbe agrove Campano intra certam diemmaneret. Locus, ubi habitarent, trans Tiberim, quinon contingeret Tiberim, daretur. Qui nec Capuae,nec in urbe Campana, quae a populo Romano defecis-set, per bellum fuissent, eos cis Lirini amnem Romamversus: qui ad Romanos transissent prius, quam Han-nibal Capuam veniret, cis Vulturnum emovendos, cen-suerunt: ne quis eorum propius mare quindecim mil-libus passuum agrum aedificiumve haberet. Qui eo-rum trans Tiberim emoli essent, ne ipsi posteri ve eo-rum uspiam pararent haberentve, nisi in Veiente, autSutrino, Nepesinove agro : dum ne cui maior, quamquinquaginta iugerum, agri modus esset. Senatorum
1 2