1G2
T. LIVII [TJ.C. 5«. A.C. 210.J
paullisper dubitatum, au arcessendus a Capua Q.Fulvius esset, (mortuus enim post captam Claudiusconsul erat) ut corain imperatore, qui res gessisset,sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fue-rat, disceptaretur: dein, quum M. Atilium, C. Ful-vium fratrem Flacci, legatos eius, ac Q. Minucium etL. Veturium Philonem, item Claudii legatos, quiomnibus gerendis rebus affuerant, in senatu viderent,nec Fulvium avocari a Capua, nec differri Campanosvellent; interrogatus sententiam M. Atilius Regulus,cuius ex iis, qui ad Capuam fuerant, maxima aucto-ritas erat: In consilio, inquit, arbitror me fuisse con-sulibus, Capua capta, quum quaereretur , ecquis Cam-panorum de rcpublica nostra bene meritus esset: duasmulieres compertum est, Vestiam Oppiam AtellanamCapuae habitantem, et Fauculam Cluviam, quae quon-dam quaestum corpore Jecisset; illam quotidie sacriji-casse pro salute et victoria populi Romani; hanc ca-ptivis egentibus alimenta clam suppeditasse. Cetero-rum omnium Campanorum eundem erga nos animum,quem Carthaginiensium, fuisse: securique percussos aQ. Fulvio esse magis, quorum dignitas inter alios,quam quorum culpa eminebat. Per senatum agi deCampanis, qui vives Romani sunt, iniussu populi nonvideo posse: idque et apud maiores nostros in Satrica-nis factumest, quum defecissent, ut M. Antistius tri-bunus plebis prius rogationem ferret , sciret que plebs,uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.Itaque censeo, cum tribunis plebis agendum esse, uteorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem,qua nobis statuendi de Campanis ius fiat. L. Atiliustribunus plebis cx auctoritate senatus plebem inhaec verba rogavit: Omnes Campani, Atellani, Cala-tini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dilio-nemque populi Romani Fulvio proconsuli, quaequeuna secum dediderunt, agrum urbemque, divina, hu-