I -1B. X X VI. C A P. 32. 33. [C. C. 542. A. C. 21 o.] 101
periisse, horreum atque aerarium quondam populi Ro-mani: cuius munificentia ac donis multis tempestati-bus, hoc denique ipso Punico bello, adiuta ornataquerespublica esset: Si ab inferis exsistat re.x Hiero,
fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracu-sas, aut Romam ei ostendi posse? quum, ubi semiru-tam ac spoliatam patriam respexisset, ingrediens Ro-mam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriaesuae visurus sil? Ilaec taliaque quum ad invidiamconsulis miserationemque Siculorum dicerentur, mi-tius tamen decreverunt Patres causa Marcelli : Quaeis gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse.Iu reliquum curae senatui fore rem Syracusanam,mandaturosque consuli Laevino, quod sine iactura rci-publicae fieri posset, fortunis eius civit alis consuleret.Missis duobus senatoribus in Capitolium ad consu-lem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, se-natusconsultum recitatum est: legatique, benigneappellati ac dimissi, ad genua se Marcelli consulisproiecerunt, obsecrantes, ut, quae deplorandae ac le-vandae calamitatis causa dixissent, veniam iis daret,et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas ac-ciperet. Post haec consul clementer appellatos di-misit.
XXXIII. Campanis deinde senatus datus est,quorum oratio miserabilior, causa durior erat. Ne-que enim meritas poenas negare poterant, nec tyran-ni erant, in quos culpam conferrent: sed satis pen-sum poenarum, tot veneno absumptis, tot securi per-cussis senatoribus, credebant. Paucos nobilium su-perstites esse, quos nec sua conscientia, ut quicquamde se gravius consulerent, impulerit, nec victoris iracapitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque, et bo-norum aliquam pariem orare, cives Romanos, affini-tatibus plerosque et propinquis iam cognationibus exconnubio vetusto iunctos. Summotis deinde c templo,X. Liv. Tos. IU. L