Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
160
Einzelbild herunterladen
 

1G0

T. LIVII [17. C. 5ia. A. C. 210 .] _

cos dicendis parcitis: tantum abest, ut et iqtsi talequicquam facturi fueritis. Ipsa humilitas eorum, Pa-tres conscripti, quam isti obiiciunl, maximo argumen-to est, me neminem, qui navatam operam reipublicacnostrae velit, aversatum esse. Et, antequam obsideremSyracusas, nunc legalis mittendis, nunc ad collo-quium eundo, lentavi pacem: et, postquam neque le-gatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congres-so ad portas cum principibus responsum dabatur, mul-tis terra marique exhaustis laboribus, tandem vi atquearmis Syracusas cepi. Quae captis acciderint, apudHannibalem et Carthaginienses ricl osque iustius,quam apud victoris populi senatum, quererentur.Ego, Patres conscripti, Syracusas spoliatas si nega-turus essem, nunquam spoliis earum urbem Hornamexornarem. Quae autem singulis victor aut ademi,aut dedi, quum belli iure, tum ex cuiusque merito,salis scio me fecisse. Ea vos rata habeatis, Patresconscripti, nae magis reipublicae inlerest, quam mea.Mea quippe fides exsoluta est: ad rempublicam perli-net, ne acta mea rescindendo, alios in posterum se-gniores duces faciatis. Et quoniam coram et Siculo-rum et mea verba audistis, Patres conscripti, simultemplo excedemus, ut, me absente, liberius consuli se-natus possit. Ita dimissis Siculis, et ipse in Capito-lium ad delectum discessit.

XXXII. Consul alter de postulatis Siculorum adPatres retulit. Ibi quum diu de sententiis certatumesset, et magna pars senatus , principe eius senten-tiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum geren-dum fuisse, censerent, hostibus et Syracusanorum etpopuli Romani: et urbem recipi, non capi: et rece-ptum legibus antiquis et libertate stabiliri, non fes-sum miseranda servitute bello affligi. Inter tyranno-rum et ducis Romani certamina, praemium victoris inmedio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam