Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
157
Einzelbild herunterladen
 

I

Lrn. XXVI. Cap. 28. 29. [U.C. 54?.A.C.2io.] 157

niam P. Manlio Vulsoni praetori decretae, quibus L.Cornelius in eadem provincia priore anno praefue-rat. Urbanas legiones ita scribere consules iussi, nequem militem facerent, qui in exercitu M. Claudii,M. Valerii, Q. Fulvii, fuissent; neve eo anno plures,quam una et viginti, llomanae legiones essent.

XXIX. His senatusconsultis perfectis, sortitiprovincias consules. Sicilia et classis Marcello, Ita-lia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit.Quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exani-mavit Siculos, exspectatione sortis in consulum con-spectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque vo-ces et extemplo oculos hominum converterent, et| postmodo sermones praebuerint. Circumibant enimsenatum cum veste sordida, affirmantes, se non mo-do suam quemque patriam, sed totam Siciliam, reli-i duros, si eo Marcellus iterum eum imperio redisset.Nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse:quid iratum, quod Romam de se questum venisse Si-culos sciat, facturum ? Obrui Aetnae ignibus, autmergi freto, satius illi insulae esse, quam velut dedinoxae inimico. Hac Siculorum querelae, domosprimum nobilium circumlatae, celebrataeque sermo-nibus, quos partim misericordia Siculorum, partiminvidia Marcelli excitabat, in senatum etiam perve-nerunt. Postulatum a consulibus est, ut de perinutarnlis provinciis senatum consulerent. Marcellus,si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitanfuturam fuisse sententiam suam, dicere. Nunc, nequis timore frenari cos dicere posset, quo minus de eo| libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint,si collegae nihil intersit, mulare se provinciam para-tum esse. Deprecari senatus praeiudicium; nam,quum extra sortem collegae optionem dari provinciaeiniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, imo contu-meliam esse , sortem suam ad eum transferri? Ita se-