Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
158
Einzelbild herunterladen
 

158

T. LIVII [U. C. 5i 2 . A. C. aio..]

natus, quum, quid placeret, magis ostendisset, quamdecresset, dimittitur. Inter ipsos consules permuta-tio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Han-nibalem , facta est: ut, ex quo primus adversaepugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremusRomanorum imperatorum, prosperis tum maximebellicis rebus, caderet.

XXX. Permutatis provinciis, Siculi, in senatumintroducti, multa do Hieronis regis lide perpetuaerga populum Romanum verba fecerunt, in gratiampublicam avertentes, Hieronymum ac postea Hippo-cratem et Epicydem tyrannos, quum ob alia, tum pro-pter defectionem ab Romanis ad Hannibalem, invisosfuisse sibi. Ob eam causam et Hieronymum a prin-cipibus iuventutis prope publico consilio interfectum:et in Epicyilis Hippocralisque caedem septuagintanobilissimorum iuvenum coniuralionem factam; quos,Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempusexercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto,omnes ab tyrannis interfectos. Eam quoque Hippo-cratis atque Epicydis lyrannidem Marcellum excitas-se, Leontinis crudeliter direptis. Nunquam deindeprincipes Syracusanorum desisse ad Marcellum trans-ire, pollicerique, se urbem, quum vellet; ei tradituros.Sed eum primo vi capere maluisse: dein, quum id ne-que terra, neque mari, omnia expertus, potuisset, au-ctores traditarum Syracusarum fabrum aerariumSosim, et Mericum Hispanum, quam principes Syra-cusanorum habere, toties id ncquicquam ultro offe-rentes, praeoptasse: quo scilicet iustiore de causa ve-tustissimos socios populi Romani trucidaret, ac diri-peret. Si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset;sed populus Syracusanus et senatus; si portas Mar-cello Syracusani publice', et non, oppressis Syracusa-nis, tyranni eorum Hippocrates et Epicydes, clausis-sent; si Carthaginiensium animis bellum cum populo