Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
156
Einzelbild herunterladen
 

150

T. LIVII [IT. C. 542. A. C. 210 .]

XXVIII. Ibi Laevinus, quo statu Macedoniaet Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quas-que ibi res ipse egisset terra marique, exposuit. Ihi-lippum, inferentem bellum Aetoli», in Macedoniamretro ab se compulsum, ad intima penitus regni abisse,legionemque inde deduci posse: classem satis esse adarcendum Italia regem, llaec de se deque provincia,cui praefuerat. Consulum de provinciis communisrelatio fuit. Decrevere Patres , Ut alteri consulumItalia bellumque cum Hannibale provincia esset : alterclassem, cui T. Otacilius praefuisset, Siciliamque pro-vinciam cum L. Cincio praetore obtineret. Kxercitusiis duo decreti, qui in Etruria Galliaquc essent. Eaequattuor erant legiones. Urbanae duae superiorisanni in Etruriam; duae, quibus Sulpicius consulpraefuisset, in Galliam mitterentur. Galliae et le-gionibus praeesset, quem consul, cuius Italia provin-cia esset, praefecisset. I11 Etruriam C. Calpurnius,post praeturam prorogato in annum imperio, mis-sus; et Q. Fulvio Capua provincia decreta, proroga-tum que in annum imperium. Exercitus civium so-eiorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una'egio, quinque millia peditum et trecenti equites es-sent; dimissis, qui plurima stipendia haberent: etsociorum septem miilia peditum et trecenti equitesrelinquerentur, eadem ratione stipendiorum habitain veteribus militibus dimittendis. C11. Fulvio con-suli superioris anni, nec de provincia Apulia, nec deexercitu, quem habuerat, quicquam mutatum. Tan-tum in annum prorogatum imperium est. 1 \ Sulpi-cius collega eius omnem exercitum, praeter sociosnavales, iussus dimittere est. Item ex .Sicilia exer-citus, cui M. Cornelius praeesset, ubi consul in pro-vinciam venisset, dimitti iussus. L. Cincio praetoriad obtineudam Siciliam Cannenses milites dati, dua-rum instar legionum. Totidem legiones in Sa''d: