Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
148
Einzelbild herunterladen
 

14S

T. LIVII [U. C. 5ii. A. C.J 11 .]

XXII. Consules, quum ambo Apuliam provinciamhaberent, minusque iam terroris a Poenis et Hanni-bale esset, sortiri iussiApuliamMacedoniamque pro-vincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevinosuccessit. Fulvius, Romam comitiorum causa arces-situs, quum comitia consulibus rogandis haberet,praerogativa Veturia iuniorum declaravit T. Man-lium Torquatum et T. Otacilium. Manlius, quipraesens erat, gratulandi causa quum turba coiret,nec dubius esset consensus populi, magna circumfu-sus turba ad tribunal consulis venit; pctitque, utpauca sua verba audiret, centuriamque, quae tulissetsuffragium , revocari iuberet. Erectis omnibus ex-spectatione, quidnam postulaturus esset, oculorumvaletudinem excusavit. Impudentem et gubernato-rem et imperatorem esse, qui, quum alienis oculis eiomnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac for-tunas committi. Proinde, si videretur, et redire insuffragium Veturiam iuniorum iuberet, et meminissetin consulibus creandis belli, quod in Italia sit, tempo-rumque reipublicae. Vixdum requiesse aures a stre-pitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses ascen-derint prope moenia Romana. Post haec quum cen-turia frequens succlamasset, nihil se mulare senten-tiae, eosdemque consules dicturos esse ; tum Torqua-tus, Neque ego vestros, inquit, mores consul ferre po-tero , neque vos imperium meum. Redite in suffra-gium, et cogitate bellum Punicum in Italia, et ho-stium ducem Hannibalem esse. Tum centuria, et au-ctoritate mota viri et admirantium circa fremitu,petit a consule, ut Veturiam seniorum citaret: Vellese cum maioribus natu colloqui, et ex auctoritate eo-rum consules dicere. Citatis Veturiae senioribus,datum secreto in ovili cum his colloquendi tempus.Seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duo-bus iam plenis honorum, Q. Fabio et M. Marcello;