Li n. XXVI. C.i p. 20. 21. [D.C.|5-ii. A.C.aii.J H7
eis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, ar-genti aerisqne fabrefacti vis, alia supellex, pretiosa-que restis, et multa nobilia signa, quibus inter pri-mas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Pu-nicae quoque victoriae signum, octo ducti elephanti.Kt non minimum fuit spectaculum cum coronis au-reis praecedentes Sosis Syracusanus, et Mcricus Hi-spanus : quorum altero duce nocturno Syracusas in-troitum erat; alter Nasum, quodque ibi praesidiierat, prodiderat. His ambobus civitas data, et quin-gena iugera agri. Susidi in agro Syracusano, quiaut regius, aut hostium populi Humani fuisset, et ae-des Syracusis, cuius vellet eorum, in quos belli iureanimadversum esset: Merico Ilispunisque, qui cumco transierant, urbs agerque in Sicilia cx iis, quiapopulo Romano defecissent, iussa dari. Id M. Cor-nelio mandatum, ut, ubi ei videretur, urbem agrum-que iis assignaret. In eodem agro Eeliigeni, perquem illectus ad transitionem Mcricus erat, qua-dringenta iugera agri decreta. Post profectionemex Sicilia Marcelli, Punica classis octo millia pedi-tum, tria Numidarum equitum exposuit. Ad eosMurgantinae desciverunt terrae: secutae defectio-nem earum Hybla et Macella sunt, et ignobilioresquaedam aliae. Et Numidae, praefecto Mutine, vagiper totam Siciliam, sociorum pupuli Romani agrusurebant. Super haec exercitus Romanus iratus, par-tim quod cum imperatore non devectus ex provinciaesset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant,segni fungebantur militia: magisque iis auctor adseditionem, quam animus, deerat. Inter has dillicul-tates M. Cornelius praetor et militum animos, nuncconsolando, nunc castigando, sedavit, et civitatesomnes, quae defecerant, in ditionem redegit: atqueex his Murgantiam Hispanis, quibus urbs agerquedebebatur ex senatusconsulti), attribuit.
Iv 2