Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
149
Einzelbild herunterladen
 

Lo. XXVI. Cap. 22.23. [U.C.54i. A.C.an.] 140

et, si utique novum aliquem adversus Poenos consu-lem creari vellent, M. Valerium Laevinum egregieadversus Philippum regem terra marique res gessis-se. Ita de tribus consultatione data, senioribus di-missis, iuniores suffragium ineunt. 1\I. ClaudiumMarcellum, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Va-lerium absentes consules dixerunt. Auctoritatempraerogativae omnes centuriae secutae sunt, Elu-dant nunc antiqua mirantes. Non equidem, si quasit sapientium civitas, quam docti fingunt magis,quam norunt, aut principes graviores temperantio-resque a cupidine imperii, aut multitudinem meliusmoratam censeam fieri posse. Centuriam vero iu-nioruin seniores consulere voluisse, quibus impe-rium suffragio mandaret, vix ut verisimile sit, paren-tum quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberosauctoritas fecit.

XXIII. Praetoria inde comitia habita. P. Man-lius Vulso, et Li. Manlius Acidinus, et C. Laetorius,et L. Cincius Alimentus creati sunt. Forte ita inci-dit, ut comitiis perfectis nuntiaretur, T. Otacilium,quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorumesset, collegam absentem daturus fuisse videbaturpopulus, mortuum in Sicilia esse. Ludi Apollinareset priore anno fuerant, et, eo anno ut fierent, refe-rente Calpurnio praetore, senatus decrevit,ut in per-petuum voverentur. Fodem anno prodigia aliquotvisa nuntiataque sunt. In aede Concordiae Victoria,quae in culmine erat, fulmine icta decussaque, adVictorias, quae in antefixis erant, haesit, neque indeprocidit. Et Anagnia et Fregellis nuntiatum est, mu-rum portasque de coelo tactas: et in foro Subertanosanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti la-pidibus pluisse, et Reate mulam peperisse. Ea pro-digia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratioin unum diem populo indicta, et novendiale sacrum