Lin. XXVI. C.4P. 10.20. [C. C.5i i. A.C .21 i.] 145
cumrcctus promontorium, Emporiis urbe Graeca(oriundi et ipsi a Phocaea sunt) copias exposuit: in-de sequi navibus iussis, Tarraconem pedibus profe-ctus, conventum omnium sociorum (etenim legatio-nes ad famam adventus eius ex omni se provinciaeffuderant) habuit. Naves ibi subduci iussit, remis-sis quattuor triremibus Massiliensium, quae officiicausa ab domo prosecutae fuerant. Responsa indelegationibus suspensis varietate tot casuum dare coe-pit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia ani-mo, ut nullum ferox verbum excideret; ingensqueomnibus, quae diceret, quum maiestas inesset, tumfides.
XX. Profectus ab Tarracone, et civitates socio-rum et hiberna exercitus adiit: collaudavitque mili-tes, quod, duabus tantis cladibus deinceps icti, pro-vinciam obtinuissent: nec fructum secundarum re-rum sentire hostes passi, omni cis Ibcrum agro eosarcuissent, soeiosque cum fide tutati essent. Mar-cium seeum habebat cum tanto honore, ut facile ap-pareret, nihil minus, quam vereri, ne quis obstaretgloriae suae. Successit inde Neroni Silanus, et inhiberna novi milites deducti. Scipio, omnibus, quaeadeunda agendaque erant, mature aditis pcractis-que, Tarraconem concessit. Nihilo minor fama apudhostes Scipionis erat, quam apud cives sociosque, etdivinatio quaedam futuri; quo minus ratio timorisreddi poterat oborti temere, maiorem inferens me-tum. In hiberna diversi concesserant: HasdrubalGisgonis usque ad Oceanum et Gades: Mago in me-diterranea, maxime supra Castulonensem saltum:Hasdrubal Hamilcaris filius proximus lhcro circaSaguntum hibernavit. Aestatis eius extremo, quacapta est Capua, et Scipio in Hispaniam venit, Pu-nica classis, cx Sicilia Tarentum accita ad arcendoscommeatus praesidii Romani, quod in arce Taren-T. Ltv. Toa. 111. K