Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
144
Einzelbild herunterladen
 

11-1

T. LIVII [U. C. 5'u. A. C. 211 .]

tioris spei, quam quantam fides promissi humani,aut ratio ex fiducia rerum subiicere solet. Fuit enimScipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sedarte quoque quadam ab iuventa in ostentationem ea-rum compositus: pleraque apud multitudinem, autper nocturnas visa species, aut velut divinitus mentemonita, agens: sive et ipse capti quadam supersti-.tione animi, sive ut imperia consiliaque, velut sorteoraculi missa, sine cunctatione exsequerentur. Adhoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quotogam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publi-cam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret,ingressusque aedem consideret, et plerumque solusin secreto ibi tempus tereret. Hic mos, qui peromnem vitam servabatur, seu consulto, seu temere,vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpiseum divinae virum esse; retulitque famam, in Alex-andro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabulaparem, anguis immanis concubitu conceptum, et incubiculo matris eius persaepe visam prodigii eiusspeciem, interventuque hominum evolutam repente,atque ex oculis elapsam. Ilis miraculis nunquam abipso elusa fides est: quin potius aucta arte quadam,nec abnuendi tale quicquam, nec palam affirmandi.Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia assimu-lata, admirationis humanae in eo iuvene excesserantmodum: quibus freta tunc civitas, aetati haudqua-quam maturae tantam molem rerum, tantumque ini- iperium permisit. Ad eas copias, quas ex vetere exer- !citu Hispania habebat, quaeque a Puteolis cum C.Nerone traiectae erant, decem millia militum et mil-le equites adduntur: etM. Iunius Silanus propraetoradiutor ad res gerendas datus est. Ita cum triginta Inavium classe (omnes autem quinqueremes erant)ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris,Alpes atque Gallicum sinum, et deinde Pyrenaei cir-